- MATERTERA
- MATERTERAapud Papinium Stat. l. 5. Sylv. 1. v. 24.Ad gemitus silvis comitatus et amnibus OrpheusAfforet, atque omnis pariter Matertera vatem,Omnis Apollineus tegeret Bacchique Sacerdos:Graecis μητραδἐλφη est, matris soror. Orpheus hinc Calliopes fil. octo ceteras Musas materteras habuit, i. e. matris sorores. Sic Cyrillus in Glossar. Μητρὸς ἀδελφὴ, Matertera. Philoxenus in Gloss. Matertera, Μητρὸς ἀδελφὴ. Θεία τρὸς μητρὸς. Idem tamen docet, et Novercam hôc nomine censitam: Mater scaeva. Noverca, μητρυιὰ. quod sane inauditum. Quare Mater scaeva. Noverca, μητρυιὰ: Vel Mater laeva, i. e. infelix, inimica, scribendum esse, conicit Casp. Barthius Animadvers. ad Statium d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.